Vicende di alcuni eroi dopo il ritorno da Troia - Studentville

Vicende di alcuni eroi dopo il ritorno da Troia

Epeus, fabricator equi lignei, in Italiam pervenit et Metapontum condidit. Teucer, quia iniuriam fratris Aiacis non vendicavit, a patre Telamone receptus non est; itaque cursum direxit ad insulam Cyprum, ubi urbem Salamina constituit. Rex regum Agamennon tempestate in Cretam insulam reiectus est ibique tres urbes statuit: duas Mycenas et Tegeam appellavit a patriae nomine, unam Pergamum (appellavit) a victoriae memoria: nam Troiae arx Pergamus appellabatur. Postquam domum rediit, scelere patruelis fratris Aegisthi et uxoris Clytaemnestrae oppressus est. Tum Orestes, Agamennonis filius, Aegisthum, qui regnum occupavit per annos septem, matremque obtruncavit. Eius facînus dii comprobaverunt: nam Oresti longum spatium vitae et felicitatem imperii dederunt. Pyrrhus, Achillis filius, Epïrum occupavit et Hermiônem, Menelai atque Helenae filiam, uxorem duxit, sed Delphis ab Oreste interfectus est. Orestes enim acerbo odio in Pyrrhum flagrabat quia Hermione antea ei desponsa erat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti