Vita da allevatori - Studentville

Vita da allevatori

Pastorum Latinorum genera duo sunt, nam magnorum animalium pastores viri robusti sunt, non modo enim pueri, sed etiam puellae parva animalia pascunt. Ex magnis mansuetis animalibus equi, asini, muli et boves, sunt, contra parva animalia sues, oves, anseres, cunuculi, gallinae sunt. Boves magna cornua habent et latum pectus, latam etiam frontem, nares simas, crassas coxendices.
Vilicus eos in campos mittit; nam bos animal aratro aptum est. Bonas oves fundi dominus habebit eisque magna cum cura vilicus providebit, nam villis altis et densis in toto corpore multam lanam producent. Boni enim animalis lana pretiosa erit. Magnis animalibus vilicus pastores validos adsignaverit, saepe armatos, qui a bestiis feris praedonibusque armenta defendere debebunt. Praeterea pastorum membra firma et expedita esse debent, saepe enim vitulus in pascuis discurret et, cum armentarius magna sua vi eum caperit, umeris tollet et cum animali ad stabula remeabit. Aestivo tempore pastores in montanis locis pecudes pascunt, ob imbrem in casis se tegunt et igni corpora calefaciunt; in autumno contra, postquam ad villam rusticam cum suis pecudibus remeaverint, liberos uxoresque laeti revisent.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti