Vita di Cambise, re dei Persiani - Studentville

Vita di Cambise, re dei Persiani

Cyrus, rex Persarum primus, duos filios reliquit, Cambysen et Smerden. Cambyses, defuncto patre, regnavit, cum maior esset. Qui, cum in somnio vidisset fratrem in solio sedentem et regnantem, occidendum eum curavit. Deinde, cum ab Aethiopia reverteret, ubi cum suis copiis victus erat, et in Aegyptum venisset incolasque eius loci laetantes vidis et, ratus illos adversis suis rebus insultare, bovem Apim in femine vulneravit eodemque ictu eum occidit. Interim magus quidam nomine Smerdes, abütens nomine et similitudine occisi Smerdis, professus se Cyri filium esse, regnum invasêrat. Quod cum Cambysi nuntiatum est, regredi in patriam maturans, oblitus est gladium, quo Apim interfecerat, vaginae reddere. Quod cum conaretur efficere, femen suum vulneravit. Ex quo vulnere intra paucos dies obiit. De cuius morte cum certus nuntius ad Persas pervenisset, septem ex nobilissimis Persarum, coniuratione facta, Smerden occiderunt et regno Cyri potiti sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti