Vittoria di Milziade nella Battaglia di Maratona - Studentville

Vittoria di Milziade nella Battaglia di Maratona

Athenienses Miltiadis auctoritate impulsi sunt et copias ex urbe eduxerunt ac in loco idoneo castra posuerunt; deinde sub montis radicibus apud Marathonium campum proelium commiserunt. ille locus electus est, quia arborum multis frondibus Athenarum copiae tegebantur et Persarum milites crebris arboribus impediebantur.
Constat Miltiadis equites peditesque in proelio miram virtutem monstravisse et Persas profligavisse.
Miltiadi, qui Athenas et totam Graeciam liberaverat, hic honos tributus est: Marathonia pugna in magna tabula picta est et praetorum numero eius imago prima posita dederunt: Miltiades obsedit et expugnavit insulam Parum, quae barbaros adiuverat. Dux e navibus milites eduxit et urbem magnis operibus clausit, deinde cum testudinibus ad muros accessit; itaque insulae cives in deditionem venerunt.

  • Latino
  • Intellege et Verte
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti