Vittoria romana sul Metauro - Studentville

Vittoria romana sul Metauro

Cum Hannibal non posset Italiam contra Scipionem diutius retinere, fratrem suum Hasdrubalem ec Hispania cum omnibus copiis evocavit. Is venit eodem itinere, quo (per cui) etiam Hannibal venerat, et in consulum Appii Claudii Neronis et Marci Livii Salinatoris insidias apud Senam, Piceni civitatem, et Metaurum flumen incidit. Strenuissime pugnavit Carthaginiensis, sed consules Romani eum profligaverunt et ingentes eius copias ceperunt aut interfecerunt, magnum pondus auri atque argenti Romam apportaverunt et senatui tradiderunt. Post haec Hannibal diffidere iam de belli incepit eventu. Romanis contra ingens animus (coraggio) accessit; itaque et ipsi vocaverunt ex Hispania Publium Cornelium Scipionem, ut bellum contra Poenos et eorum socios in Italia gereret. Is Romam cum ingenti gloria venit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti