Ars Amatoria di Publio Ovidio Nasone

Opera di Ovidio.

Ars Amatoria, 1, 1-8

Siquis in hoc artem populo non novit amandi, Hoc legat et lecto carmine doctus amet. Arte citae veloque rates remoque moventur, Arte leves currus: arte regendus amor. Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, Tiphys in Haemonia puppe magister erat: Me Venus artificem tenero praefecit Amori; Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.

Ars Amatoria, 1, 755-766

Finiturus eram, sed sunt diversa puellis Pectora: mille animos excipe mille modis. Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa Convenit, haec oleis; hac bene farra virent. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae; Qui sapit, innumeris moribus aptus erit, Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas, Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus […]

Ars Amatoria, 2, 197-202

Cede repugnanti: cedendo victor abibis: Fac modo, quas partes illa iubebit, agas. Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato; Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges. Riserit, adride; si flebit, flere memento; Imponat leges vultibus illa tuis.

Ars Amatoria, 2, 273- 286

Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus? Ei mihi, non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor. Ipse licet venias Musis comitatus, Homere, Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. Sunt tamen et doctae, rarissima […]

Ars Amatoria, 3, 101-128

Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis Provenit, et culto stat seges alta solo. Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? Pars vestrum tali munere magna caret. Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, Idaliae similis sit licet illa deae. Corpora si veteres non sic coluere puellae, Nec veteres cultos sic habuere viros; Si fuit […]

Ars Amatoria, 1, 35-40

Principio, quod amare velis, reperire labora, Qui nova nunc primum miles in arma venis. Proximus huic labor est placitam exorare puellam: Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus, haec nostro signabitur area curru: Haec erit admissa meta terenda rota.

Ars Amatoria, 1, 41-66

Dum licet, et loris passim potes ire solutis, Elige cui dicas ‘tu mihi sola places.’ Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras: Quaerenda est oculis apta puella tuis. Scit bene venator, cervis ubi retia tendat, Scit bene, qua frendens valle moretur aper; Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos, Novit quae multo pisce natentur aquae: […]

Ars Amatoria, 1, 631-646

Nec timide promitte: trahunt promissa puellas; Pollicito testes quoslibet adde deos. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, Et iubet Aeolios inrita ferre notos. Per Styga Iunoni falsum iurare solebat Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo. Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus; Dentur in antiquos tura merumque focos; Nec secura quies illos similisque sopori […]

Richiedi informazioni