Ars Amatoria, 2, 273- 286 - Studentville

Ars Amatoria, 2, 273- 286

Quid tibi

praecipiam teneros quoque mittere versus?
Ei mihi, non multum carmen honoris habet.
Carmina laudantur, sed munera

magna petuntur:
Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus

auro
Venit honos: auro conciliatur amor.
Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
Si nihil attuleris,

ibis, Homere, foras.
Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
Altera non doctae turba, sed

esse volunt.
Utraque laudetur per carmina: carmina lector
Commendet dulci qualiacumque sono;
His ergo aut illis

vigilatum carmen in ipsas
Forsitan exigui muneris instar erit.

  • Latino
  • Ars Amatoria di Publio Ovidio Nasone
  • Ovidio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti