De natura deorum
Libro 1, Paragrafo 1
Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint tum perdifficilis Brute quod tu minime ignoras et perobscura quaestio est de natura deorum quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua [cum] tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae magno argumento esse debeat [ea] causa principium philosophiae […]