Libro 1, Paragrafo 1 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 1

Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint tum perdifficilis Brute quod tu minime ignoras et perobscura quaestio est de natura deorum quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua [cum] tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae magno argumento esse debeat [ea] causa principium philosophiae ad h* scientiam prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse. Quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere?

  • Latino
  • De natura deorum
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti