Verrinae di Marco Tullio Cicerone

Verrinae, V, 28

Quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleant, quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier esset. Itaque non nullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; […]

Verrinae, IV, 1

Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi, latrocinium; ego quo nomine appellem nescio; rem vobis proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote. Genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non magno opere quaeretis quo id nomine appellandum putetis. Nego in Sicilia tota, tam […]

Verrinae, IV, 2

Magnum videor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, […]

Verrinae, III, 43

Rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. Superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. Ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque […]

Verrinae, V, 44

Navem vero cybaeam maximam triremis instar, [pulcherrimam atque ornatissimam cybaeam,] palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam […]

Actio Prima, 7-8 (in parte)

Etenim sic ratiocinabantur sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur: aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat is postea quam defensor eius consul est factus absolvitur! Quid igitur? quod tota Sicilia quod omnes Siculi omnes negotiatores omnes publicae privataeque litterae Romae sunt nihilne id valebit? nihil […]

Actio Prima, 11

Nunc ego iudices iam vos consulo quid mihi faciendum putetis. Id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione] perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior vigilantior compositior ad iudicium venisse videatur. Sed in […]

Actio Prima, 14

Quo me tandem animo fore putatis si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse “se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret: neque sibi soli pecuniam quaerere sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere […]

Libro 5, 117-118-119 (Inaudità crudeltà di un littore)

Includuntur in carcerem condemnati. Parentes quoque prohibentur adire ad filios prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre. Patres hi quos videtis iacebant in limine matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae. Aderat ianitor carceris carnifex praetoris mors terrorque sociorum et civium Romanorum lictor Sextius cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur. […]

Libro 1, Par. 1

Versione Tradotta dal Verrinae: Libro 1 Paragrafo 1 Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum […]