Socrate - Studentville

Socrate

Socrates mihi videtur primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum

philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de

bonis rebus et malis quaereret, coelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret, vel si maxime cognita essent,

nihil tamen ad bene vivendum.
Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis, qui illum audierunt, perscripti varie copioseque

sunt, ita disputat, ut nihil adfirmet ipse, refellat alios;
nihil se scire dicat nisi id ipsum; eoque praestare ceteris,

quod illi, quae nesciant, scire se putent: ipse, se nihil scire, id unum sciat; ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium

sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia, non arbitrari se scire, quod nesciat.
Quae cum diceret

constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium

cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.

  • Filosofia
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti