La terza guerra punica - Studentville

La terza guerra punica

Sciebant enim urbis opes atque vires, post secundum bellum Poenicum, magnopere crevisse. Cum Carthaginienses Romanorum invidiam et metum excitavissent, senatus iussit sine mora bellum eis indici. Itaque, cum Romana classis in Africam pervenisset, consules Carthaginem obsederunt; Carthaginienses autem acriter urbem defendebant omnesque Romanorum conatus reprimebant. Senatus igitur, intellegens exercitum tempus viresque frustra consumere, Cornelium Scipionem Aemilianum in Africam misit. Rerum scriptores narrant novum imperatorem magna virtute ac militari peritia contra hostes pugnavisse Carthaginemque arta obsidione vexavisse. Tamen Poeni per multos menses restiterunt, sed postremo Romani in urbem irruperunt eamque ferro ignique deleverunt. Tradunt Carthaginis aedificia et templa multos dies exarsisse.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti