Alessandro e il medico Filippo - Studentville

Alessandro e il medico Filippo

Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit, quibus ei denuntiabat, ne salutem suam

Philippo committeret : mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem

litterae incusserant, et quicquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat. «Bibere

perseverem, ut, si venenum datum fuerit, ne immerito quidem, quicquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? In

tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro» . Diu animo in diversa versato

nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui impresso pulvino, cui incubabat, subiecit. Inter has

cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. Quo

viso Alexander levato corporeh in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit

interritus; tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus aliquas conscientiae notas in ipso

ore posse deprendere.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Curzio Rufo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti