Alessandro il Grande si innamora della barbara Rossane - Studentville

Alessandro il Grande si innamora della barbara Rossane

Alexander pervenit in provinciam in qua Oxyartes,nobilis satrapes,imperium habebat.ibi statim se et suos regis potestati fideique commisit.ille,imperio ex Alexandri voluntate aucto,mirum barbara opulentia convivium victoribus instruxit.Dum convium celebratur,rex introduxit triginta nobiles virgines:inter has erat etiam filia Oxyartis,Roxane nomine,eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro.ea,quamquam inter electas processerat,omnium tamen o****s in se convertit,maxime regis,iam cupiditatibus suis paulum imperantis.Alexander primum exclamavit magna voce mulierem nullam forma cum Roxane comparari posse,deinde,iam amore virgunculae flagrans,dixit hoc uno coniugio et pudorem victis et superbiam victoribus se detracturum esse.Oxyartes,insperato gaudio laetus,sermonem eius excipit:Alexander in medio cupiditatis ardore iussit dari sibi ex patrio more panem-hoc erat apud Macedonas sanctum sponsale pignus-et illo diviso gladio uterque libabat.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Curzio Rufo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti