Anche la madre di Dario piange Alessandro - Studentville

Anche la madre di Dario piange Alessandro

Fama Alexandri mortis ad Darei quoque matrem celeriter perlata est; nec eam puduit lugubrem vestem sumere atque, laceratis crnibus, humi corpus abicere. Assidebat ei altera ex neptibus, nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens et proprias causas in communi maestitia retractabat. Sed omnium suorum mala Sisi gambis, Darei mater, dolebat: sortem suam, nptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat, amissum Dareum et duorum filiorum exsequias. Nunc cogitabat: “Quem miserebit mei mearumque neptium? Qui alius futurus est Alexander?”. Ad ultimum dolori succubuit et vivere eam pertaesum est: obvolto capite, cibo pariter abstinuit et luce. Quinto die, postquam mori statuerat, exstincta est. magnum profecto documentum Alexander indulgentiae et iustitiae in omnes captivos est mors huius, quam, cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes pigitum est.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Curzio Rufo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti