Androclo e il leone - Studentville

Androclo e il leone

in circo maximo venationis amplissimae pugna populo dabatur.multae ibisaevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque inusitata aut forma erat aut ferocia. sed praeter alia omnia leonum immanitas admirationi fuit praeterque omnes ceteros unus.is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat. introductus erat inter complures ceteros, ad pugnam bestiarum datus, servus viri consularis;ei servo Androclus nomen fuit.hunc ill leo ubi viditprocul,repente quasi admirans stetit ac deinde sensim atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque et manus eius, prope iam exanimati metu,lingualeniter demulcet.homo androclusinter illa tan atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert(=volge gli occhi a guardare il leone).tum quasi mutua recognitione facta laeti et gratulabundi fuerunt homo et leo

  • Latino
  • Noctes Atticae di Aulo Gellio
  • Gellio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti