Astuzia di Annibale - Studentville

Astuzia di Annibale

Q. Fabius maximus, romanorum dictator, numquam cum Hannibale iusto proelio pugnabat, putans se eius vires sensim debilitaturum esse cunctando.
Olim etiam insidias hosti paraviti. Hannibal enim, postquam omnes Campaniae agros vastavit magnamque praedam sibi comparavit in planitia inter montes castra posuit. Tunc Fabius Maximus iussit suos milites montium iuga proxima praesidiis occupare et ostibus omnes fugae vias intercludere. Sed Hannibal callidam astutiam excogitavit. Eius iussu Hanno frater super cornua multorum boum arida virgulta alligavit, ea incendit et boves noctu per tenebras impulit contra Romanos qui ut armenta furibunda vitarent, Carthaginiensibus viam per montium iuga dederunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti