Atene sotto i trenta tiranni - Studentville

Atene sotto i trenta tiranni

Numquid potes invenire urbem miseriorem quam (urbs) Atheniensium fuit,cum illa triginta tyranni divellerent? Mille trecentos cives, optimum quemque, occiderant, nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevita. Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites? Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus apparebat contra tantam vim malorum. Socrates tamen in medio erat et lugentes patres consolabatur, et desperantes de republica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam, et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, cum inter triginta dominos liber incederet. Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum,eius libertatem libertas non tulit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti