Attico escluso dalle proscrizioni - Studentville

Attico escluso dalle proscrizioni

ubi Antonius rediit in Italiam, cives magno in periculo Atticum futuram esse putabant propter familiaritatem Ciceronis. Itaque, cum triumviri victores in urbem ingressuri essent, ille de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque ruri apud Publium Volumnium, cui paulo antea opem tulerat. Antonius autem, etsi (anche se) tanto odio ferebatur in Ciceronem ut non solum ei sed omnibus eius amicis esset inimicus eosque proscripturus esset, tamen Attici officii memor fuit et ei sua manu scripsit ne timeret statimque in urbem veniret. Nam eum et, illius causa, Canum de proscriptorum numero eximendos esse statuerat. Sic Atticus non solum sibi sed etiam ei, quem carissimum habebat,salutem peperit ita ut appareret utriusque fortunam fatum coniuncturum esse. Ut ergo gubernator praecipua laude effertur, qui navem ex procella servat, sic singularis existimanda est prudentia,eius hominis qui ex tot procellis civilibus incolumitatem sibi et amicis parat.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti