Breviarium, II, 9 - Studentville

Breviarium, II, 9

Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus ingenti dedecore

vicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et populo soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat.

Postea Samnites victi sunt a L. Papirio consule, septem milia eorum sub iugum missa. Papirius primus de Samnitibus triumphavit.

Eo tempore Ap. Claudius censor aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit. Samnites reparato bello Q. Fabium Maximum

vicerunt tribus milibus hominum occisis. Postea, cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas vicit et

plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P. Cornelius Rufinus M. Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi ingentibus

proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta novem actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra

Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti