Eutropio

Eutropio: vita e opere

Eutropio fu uno storico latino del IV secolo d.C. Visse alla corte di Giuliano l’Apostata e Valente: partecipò alla campagna persiana di Giuliano l’Apostata nel 363 e fu successivamente segretario di Valente.

Eutropio, Breviarium ab Urbe condita

È autore di un compendio dell’intera storia di Roma in 10 libri (Breviarium ab Urbe condita) che percorre il periodo che va da Romolo alla morte di Gioviano (364 d. C.). Si tratta di un’opera breve ma elaborata con intelligenza e imparzialità. Suo fondamento furono l’Epitome di Livio per il periodo repubblicano, poi Svetonio e una, a noi ignota, Storia imperiale. Inoltre, per la composizione dell’opera utilizzò anche le proprie conoscenze personali. L’opera godette di grande fortuna per la sua semplicità e praticità e fu usata come testo scolastico per i principianti di latino. Il Breviarum ab Urbe Condita fu anche tradotto in greco.

Canne (Breviarium, III, 10)

[1] Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succedunt, qui abiens ambo consules monuit, ut Hannibalem, callidum et impatientem ducem, non aliter vincerent, quam proelium differendo. [2] Verum cum, impatientia Varronis consulis, contradicente altero consule, apud vicum, qui Cannae appellatur, in Apulia pugnatum esset, ambo […]

Attilio Regolo

Carthaginienses a Regulo duce, quem ceperant, petiverunt, ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret. Ille Roma cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanum et uxorem a complexu removit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret; dixit enim illos fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, […]

La guerra civile tra Cesare e Pompeo

Caesar popularium partibus favebattamen societatem iunxit cum Pompeionobilitatis fautore et Crassoviro divite ac potenti. Consul factus in Galliam legiones duxit multasque gentes ibi in potestatem Romanorum redegit. Inde bellum civile exsecrandem et lacrimabile initium habuit. Caesar enim remeans ex Gallia coepit poscere alterum consulatum sed Pompeius et senatores eius consiliis obstantes eum iusserunt legiones dimittere […]

La battaglia di Milazzo

Quinto anno Punici belli, quod contra Afros (=i Cartaginesi) gerebatur, primum Romani C.Duilio Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duilius, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vici, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis […]

Cincinnato (Breviarium, I, 17)

[1] Sequenti tamen anno cum in Algido monte ab urbe duodecimo ferme miliario Romanus obsideretur exercitus, L. Quintius Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum possidens manibus suis colebat. [2] Is cum in opere et arans esset inventus, sudore deterso, togam praetextam accepit et, caesis hostibus, liberavit exercitum.

Breviarium, I, 20

Post viginti deinde annos Veientani rebellaverunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit, antiquissimam Italiaeque ditissimam. Post eam cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed commota est ei invidia, quasi praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam et expulsus civitate. Statim Galli Senones […]

Furio Camillo

Contra Veientanos qui rebellaverant dictator missus est Furius Camillus qui primum eos in acie vicit deinde etiam civitatem diu obsidens cepit antiquissimam Italiae atque ditissimam. Post eam cepit et Falerios non minus nobilem civitatem. Sed postea contra eum commota est invidia quasi praedam male divisisset damnatusque ob eam causam et expulsus civitate est. Paulo post […]

Tito, amore e delizia del genere umano

Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confixit ictibus. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino […]

Coriolano (Breviarium, I, 15)

[1] Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant expulsum ex urbe Cn. Marcius, dux Romanus, qui Coriolos ceperat, Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus et auxilia contra Romanos accepit. [2] Romanos saepe vicit, usque ad quintum miliaium urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam suam, legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et […]

Breviarium, II, 11

Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores […]