Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio

Il Breviarium ab Urbe condita o Breviarium historiae romanae (“Sommario della storia romana dalla fondazione della città“) è un’opera di Eutropio, maestro di retorica, politico e scrittore romano vissuto nel IV secolo d.C. Il Breviraium è strutturato in dieci libri e la tematica centrale consiste nella storia di Roma, narrata dalla fondazione dell’Urbe fino al 364, data di morte dell’Imperatore Gioviano.
Nel corso dell’opera si affronta in modo  particolarmente approfondito la politica estera, con trattazione dettagliata avvenimenti legati alle campagne militari e alle guerre di conquista

Canne (Breviarium, III, 10)

[1] Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succedunt, qui abiens ambo consules monuit, ut Hannibalem, callidum et impatientem ducem, non aliter vincerent, quam proelium differendo. [2] Verum cum, impatientia Varronis consulis, contradicente altero consule, apud vicum, qui Cannae appellatur, in Apulia pugnatum esset, ambo […]

Breviarium, II, 12

Postea Pyrrus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brittiis, Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam populatus est atque ad Praeneste venit, miliario ab urbe octavo decimo. Mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrum de redimendis captivis missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captivos sine pretio Romam misit. Unum […]

La guerra civile fra Cesare e Pompeo

Cum Pompeius senatusque totus atque universa nobilitas sub adventum Caesaris Roma turpissime fugissent et in Graeciam pervenissent, Caesar in urbem vacuam ab inimicis intravit et se dictatorem fecit. Postea Roma Hispaniam petivit ibique Pompei exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde in Graeciam contendit ut adversus Pompeium […]

Cincinnato (Breviarium, I, 17)

[1] Sequenti tamen anno cum in Algido monte ab urbe duodecimo ferme miliario Romanus obsideretur exercitus, L. Quintius Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum possidens manibus suis colebat. [2] Is cum in opere et arans esset inventus, sudore deterso, togam praetextam accepit et, caesis hostibus, liberavit exercitum.

Breviarium, II, 13

Pax displicuit remandatumque Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captivos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reverti, quam si binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reversus est. A quo cum quaereret […]

Coriolano (Breviarium, I, 15)

[1] Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant expulsum ex urbe Cn. Marcius, dux Romanus, qui Coriolos ceperat, Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus et auxilia contra Romanos accepit. [2] Romanos saepe vicit, usque ad quintum miliaium urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam suam, legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et […]

Breviarium, II, 8

Iam Romani potentes esse coeperunt. Bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam et Apuliam. L. Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. Qui cum Romam rediret, Q. Fabio Maximo, magistro equitum, quem apud exercitum reliquit, praecepit, ne se absente pugnaret. […]

Numa Pompilio (Breviarium, I, 3)

[1] Postea Numa Pompilio rex creatus est, qui bellum quidam nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit. [2] Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, et annum descripsit in decem menses, prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. [3] Morbo decessit […]

Breviarium, II, 9

Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus ingenti dedecore vicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et populo soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat. Postea Samnites victi sunt a L. Papirio consule, septem milia eorum sub iugum missa. Papirius primus de Samnitibus triumphavit. Eo tempore Ap. Claudius censor […]

Breviarium, I, 1-2

1 / Romanum imperium a Romulo exordium habet, qui Rheae Silviae, Vestalis virginis, filius et Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. Is, cum inter pastores latrocinaretur , decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit. 2/ Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in […]