Capitolo XXIX, 10, 4-8 - Studentville

Capitolo XXIX, 10, 4-8

Civitatem eo tempore repens religio inuaserat inuento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de

caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset eum pelli Italia uincique posse si

mater Idaea a Pessinunte Romam aduecta foret. id carmen ab decemuiris inuentum eo magis patres mouit quod et legati qui donum

Delphos portauerant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini omnia laeta fuisse et responsum oraculo editum maiorem

multo uictoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano. in eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis

uelut praesagientem animum de fine belli quod depoposcisset prouinciam Africam. itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque

portendentis sese uictoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare quae ratio transportandae Romam deae

esset.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti