Ab urbe condita

Gli avvenimenti dalla fondazione di Roma fino alla morte di Druso?

Libro 1, Par. 16

[1] His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. [2] Romana pubes sedato tandem pavore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, […]

Libro 3, Par. 40

Haec vociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. Multo id magis […]

Ad Urbe Condita, II, 2

Rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimium undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum nihil aliud […]

Esempi eroici: orazio coclite

Pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. Qui positus forte in statione pontis cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio […]

Lucio Emilio Paolo celebra la propria vittoria

profectus ex italia classem a brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus corcyram tenui. inde quinto die delphis apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. a delphis quinto die in castra perveni:ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare […]

Libro 1, Par. 46

Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem […]

Libro 4, Par. 1

Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem […]

Ad Urbe Condita, II, 3

Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio uiuere. Eam […]

Annibale nei pressi di Capua

Hannibal,ex agro Beneventano cum castra ad Capuam movisset, post non multos dies copias in aciem eduxit, coniciens rem omnium pulcherrimam, victoriam contra Romanos facillimam. Simul ac Romanorum et Carthaginiesium copiae ad pugnam acerrimam pervenerunt, subito Carthaginiensium equitum incursus Romanorum exercitum vexabat. Tunc horum dux equitibus imperavit ut contra hostes concurrerent. Cum duo exercitus per multas […]

Il coraggio di Clelia

cloelia virgo,una ex obsidibus cum castra etruscorum forte haud procul ripa Tiberis essent,frustrata custodes ,dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit et obsides sospites omnes ad propinquos restituit.Quod ubi regi Porsennae notum fuit,primo,incensus ira ,oratores romama misit qui cloeliam obsidem deposcerent ,deinde in admirationem versus,promisit ,si riddidissent ,intactam inviolatamquead suos se remissurum .Utrimque consitit […]