Carme 10 - Studentville

Carme 10

Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente

visum est
non sane illepidum neque invenustum,
huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii, in quibus, quid esset

iam Bithynia, quo modo se haberet,
et quonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
nec

praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec

faceret pili cohortem.
“at certe tamen,” inquiunt “quod illic
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines.”

ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
“non” inquam “mihi tam fuit maligne
ut, provincia quod mala incidisset,

non possem octo homines parare rectos.”
at mi nullus erat nec hic neque illic
fractum qui veteris pedem grabati

in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
“quaeso” inquit “mihi, mi Catulle, paulum

istos commoda: nam volo ad Serapim
deferri.” “mane” inquii puellae,
“istud quod modo dixeram me habere,
fugit

me ratio: meus sodalis –
Cinna est Gaius – is sibi paravit.
verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene

quam mihi pararim.
sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem.”

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti