Carme 115 - Studentville

Carme 115

Mentula habet instar triginta

iugera prati,quadraginta arvi: cetera sunt maria.cur non divitiis Croesum superare potis sit,uno qui in saltu tot bona

possideat,prata arva ingentes silvas saltusque paludesqueusque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?omnia magna haec sunt, tamen

ipsest maximus ultro,non homo, sed vero mentula magna minax.

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti