Carme 64 - Studentville

Carme 64

Varione tradotta del Carme 64 di Catullo

Peliaco quondam prognatae vertice

pinus

dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas

Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,

cum lecti

iuvenes, Argivae robora pubis,

auratam optantes Colchis avertere pellem 5

ausi sunt vada salsa cita

decurrere puppi,

caerula verrentes abiegnis aequora palmis.

diva quibus retinens in summis urbibus arces

ipsa levi fecit volitantem flamine currum,

pinea coniungens inflexae texta carinae. 10

illa rudem

cursu prima imbuit Amphitriten;

quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor

tortaque remigio spumis incanuit

unda,

emersere freti candenti e gurgite vultus

aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15

illa, atque

alia, viderunt luce marinas

mortales oculis nudato corpore Nymphas

nutricum tenus exstantes e gurgite cano.

tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,

tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,20

tum Thetidi

pater ipse iugandum Pelea sensit.

o nimis optato saeclorum tempore nati

heroes, salvete, deum genus! o bona

matrum

progenies, salvete iterum . . . 23b

vos ego saepe, meo vos carmine compellabo.

teque adeo eximie taedis felicibus aucte, 25

Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,

ipse suos

divum genitor concessit amores;

tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine?

tene suam Tethys concessit ducere

neptem,

Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?

quae simul optatae finito tempore luces 31

advenere, domum conventu tota frequentat

Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:

dona ferunt prae se,

declarant gaudia vultu.

deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe 35

Crannonisque domos ac moenia Larisaea,

Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.

rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,

non humilis

curvis purgatur vinea rastris,

non glebam prono convellit vomere taurus, 40

non falx attenuat frondatorum

arboris umbram,

squalida desertis rubigo infertur aratris.

ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit

regia, fulgenti splendent auro atque argento.

candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45

tota

domus gaudet regali splendida gaza.

pulvinar vero divae geniale locatur

sedibus in mediis, Indo quod dente

politum

tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

haec vestis priscis hominum variata figuris 50

heroum mira virtutes indicat arte.

namque fluentisono prospectans litore Diae,

Thesea cedentem celeri

cum classe tuetur

indomitos in corde gerens Ariadna furores,

necdum etiam sese quae visit visere credit,

55

utpote fallaci quae tum primum excita somno

desertam in sola miseram se cernat harena.

immemor at

iuvenis fugiens pellit vada remis,

irrita ventosae linquens promissa procellae.

quem procul ex alga maestis

Minois ocellis, 60

saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,

prospicit et magnis curarum fluctuat

undis,

non flavo retinens subtilem vertice mitram,

non contecta levi velatum pectus amictu,

non tereti

strophio lactentis vincta papillas, 65

omnia quae toto delapsa e corpore passim

ipsius ante pedes fluctus

salis alludebant.

sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus

illa vicem curans toto ex te pectore,

Theseu,

toto animo, tota pendebat perdita mente. 70

misera, assiduis quam luctibus externavit

spinosas Erycina serens in pectore curas,

illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus

egressus curvis

e litoribus Piraei

attigit iniusti regis Gortynia templa. 75

nam perhibent olim crudeli peste

coactam

Androgeoneae poenas exsolvere caedis

electos iuvenes simul et decus innuptarum

Cecropiam

solitam esse dapem dare Minotauro.

quis angusta malis cum moenia vexarentur, 80

ipse suum Theseus pro caris

corpus Athenis

proicere optavit potius quam talia Cretam

funera Cecropiae nec funera portarentur.

atque

ita nave levi nitens ac lenibus aurischiasmo

magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.

hunc simul ac cupido

conspexit lumine virgo 86

regia, quam suavis exspirans castus odores

lectulus in molli complexu matris alebat,

quales Eurotae praecingunt flumina myrtus

aurave distinctos educit verna colores, 90

non

prius ex illo flagrantia declinavit

lumina, quam cuncto concepit corpore flammam

funditus atque imis exarsit

tota medullis.

heu misere exagitans immiti corde furores

sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95

quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,

qualibus incensam iactastis mente puellam

fluctibus, in

flavo saepe hospite suspirantem!

quantos illa tulit languenti corde timores!

quanto saepe magis fulgore

expalluit auri, 100

cum saevum cupiens contra contendere monstrum

aut mortem appeteret Theseus aut

praemia laudis!

non ingrata tamen frustra munuscula divis

promittens tacito succepit vota labello.

nam

velut in summo quatientem brachia Tauro 105

quercum aut conigeram sudanti cortice pinum

indomitus turbo

contorquens flamine robur,

eruit (illa procul radicitus exturbata

prona cadit, late quaevis cumque obvia

frangens,)

sic domito saevum prostravit corpore Theseus 110

nequiquam vanis iactantem cornua ventis.

inde pedem sospes multa cum laude reflexit

errabunda regens tenui vestigia filo,

ne labyrintheis e

flexibus egredientem

tecti frustraretur inobservabilis error. 115

sed quid ego a primo

digressus carmine plura

commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,

ut consanguineae complexum, ut denique

matris,

quae misera in gnata deperdita laeta

omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem:

aut ut vecta

rati spumosa ad litora Diae 121

aut ut eam devinctam lumina somno

liquerit immemori discedens pectore

coniunx?

saepe illam perhibent ardenti corde furentem

clarisonas imo fudisse e pectore voces, 125

ac tum praeruptos tristem conscendere montes,

unde aciem pelagi vastos protenderet aestus,

tum

tremuli salis adversas procurrere in undas

mollia nudatae tollentem tegmina surae,

atque haec extremis maestam

dixisse querellis, 130

frigidulos udo singultus ore cientem:

“sicine me patriis avectam, perfide, ab aris

perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

sicine discedens neglecto numine divum,

immemor a! devota

domum periuria portas? 135

nullane res potuit crudelis flectere mentis

consilium? tibi nulla fuit clementia

praesto,

immite ut nostri vellet miserescere pectus?

at non haec quondam blanda promissa dedisti

voce

mihi, non haec miserae sperare iubebas, 140

sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,

quae cuncta aereii

discerpunt irrita venti.

nunc iam nulla viro iuranti femina credat,

nulla viri speret sermones esse fideles;

quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145

nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt

sed

simul ac cupidae mentis satiata libido est,

dicta nihil metuere, nihil periuria curant.

certe ego te in medio

versantem turbine leti

eripui, et potius germanum amittere crevi, 150

quam tibi fallaci supremo in

tempore dessem.

pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque

praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.

quaenam te genuit sola sub rupe leaena,

quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,155

quae Syrtis,

quae Scylla rapax, quae vasta Carybdis,

talia qui reddis pro dulci praemia vita?

si tibi non cordi fuerant

conubia nostra,

saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,

attamen in vestras potuisti ducere sedes,

160

quae tibi iucundo famularer serva labore,

candida permulcens liquidis vestigia lymphis,

purpureave tuum consternens veste cubile.

sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,

externata

malo, quae nullis sensibus auctae 165

nec missas audire queunt nec reddere voces?

ille autem prope iam

mediis versatur in undis,

nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.

sic nimis insultans extremo tempore

saeva

fors etiam nostris invidit questibus aures. 170

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo

Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,

indomito nec dira ferens stipendia tauro

perfidus in Cretam

religasset navita funem,

nec malus hic celans dulci crudelia forma 175

consilia in nostris requiesset

sedibus hospes!

nam quo me referam? quali spe perdita nitor?

Idaeosne petam montes? at gurgite lato

discernens ponti truculentum dividit aequor.

an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui 180

respersum iuvenem fraterna caede secuta?

coniugis an fido consoler memet amore?

quine fugit lentos

incurvans gurgite remos?

praeterea nullo colitur sola insula tecto,

nec patet egressus pelagi cingentibus

undis. 185

nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

non tamen ante mihi languescent lumina morte,

nec prius a fesso secedent corpore sensus,

quam iustam a

divis exposcam prodita multam 190

caelestumque fidem postrema comprecer hora.

quare facta virum multantes

vindice poena

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

frons exspirantis praeportat pectoris iras,

huc huc adventate, meas audite querellas, 195

quas ego, vae misera, extremis proferre medullis

cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,

vos nolite pati

nostrum vanescere luctum,

sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200

tali mente, deae, funestet seque

suosque.”

has postquam maesto profudit pectore voces,

supplicium saevis exposcens anxia factis,

annuit invicto caelestum numine rector;

quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205

aequora

concussitque micantia sidera mundus.

ipse autem caeca mentem caligine Theseus

consitus oblito dimisit pectore

cuncta,

quae mandata prius constanti mente tenebat,

dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210

sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.

namque ferunt olim, classi cum moenia divae

linquentem

gnatum ventis concrederet Aegeus,

talia complexum iuveni mandata dedisse:

“gnate mihi longa iucundior unice

vita, 215

gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,

reddite in extrema nuper mihi fine

senectae,

quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus

eripit invito mihi te, cui languida nondum

lumina sunt gnati cara saturata figura, 220

non ego te gaudens laetanti pectore mittam,

nec

te ferre sinam fortunae signa secundae,

sed primum multas expromam mente querellas,

canitiem terra atque infuso

pulvere foedans,

inde infecta vago suspendam lintea malo, 225

nostros ut luctus nostraeque incendia mentis

carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.

quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,

quae nostrum

genus ac sedes defendere Erecthei

annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230

tum vero facito ut memori

tibi condita corde

haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;

ut simul ac nostros invisent lumina collis,

funestam antennae deponant undique vestem,

candidaque intorti sustollant vela rudentes, 235

quam

primum cernens ut laeta gaudia mente

agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”

haec mandata prius

constanti mente tenentem

Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes

aereum nivei montis liquere cacumen.

240

at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,

anxia in assiduos absumens lumina fletus,

cum primum

infecti conspexit lintea veli,

praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,

amissum credens immiti Thesea fato.

245

sic funesta domus ingressus tecta paterna

morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum

obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.

quae tum prospectans cedentem maesta carinam

multiplices

animo volvebat saucia curas. 250

at parte ex alia florens volitabat Iacchus

cum thiaso Satyrorum et

Nysigenis Silenis,

te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.

* * * * * * * *

quae tum alacres passim lymphata mente furebant

euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. 255

harum

pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,

pars e divolso iactabant membra iuvenco,

pars sese tortis serpentibus

incingebant,

pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,

orgia quae frustra cupiunt audire profani; 260

plangebant aliae proceris tympana palmis,

aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;

multis raucisonos

efflabant cornua bombos

barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

talibus amplifice vestis decorata

figuris 265

pulvinar complexa suo velabat amictu.

quae postquam cupide spectando Thessala pubes

expleta est, sanctis coepit decedere divis.

hic, qualis flatu placidum mare matutino

horrificans

Zephyrus proclivas incitat undas, 270

Aurora exoriente vagi sub limina Solis,

quae tarde primum clementi

flamine pulsae

procedunt leviterque sonant plangore cachinni,

post vento crescente magis magis increbescunt,

purpureaque procul nantes ab luce refulgent: 275

sic tum vestibuli linquentes regia tecta

ad se

quisque vago passim pede discedebant.

quorum post abitum princeps e vertice Pelei

advenit Chiron portans

silvestria dona:

nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis

montibus ora creat, quos propter fluminis

undas 281

aura parit flores tepidi fecunda Favoni,

hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,

quo

permulsa domus iucundo risit odore.

confestim Penios adest, viridantia Tempe, 285

Tempe, quae silvae

cingunt super impendentes,

* * * linquens doris celebranda choreis,

non vacuos: namque ille tulit radicitus

altas

fagos ac recto proceras stipite laurus,

non sine nutanti platano lentaque sorore 290

flammati Phaethontis et aerea cupressu.

haec circum sedes late contexta locavit,

vestibulum ut molli

velatum fronde vireret.

post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,

extenuata gerens veteris vestigia

poenae, 295

quam quondam silici restrictus membra catena

persolvit pendens e verticibus praeruptis.

inde pater divum sancta cum coniuge natisque

advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens

unigenamque simul cultricem montibus Idri: 300

Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,

nec

Thetidis taedas voluit celebrare iugales.

qui postquam niveis flexerunt sedibus artus

large multiplici

constructae sunt dape mensae,

cum interea infirmo quatientes corpora motu 305

veridicos Parcae coeperunt

edere cantus.

his corpus tremulum complectens undique vestis

candida purpurea talos incinxerat ora,

at

roseae niveo residebant vertice vittae,

aeternumque manus carpebant rite laborem. 310

laeva colum molli lana

retinebat amictum,

dextera tum leviter deducens fila supinis

formabat digitis, tum prono in pollice torquens

libratum tereti versabat turbine fusum,

atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315

laneaque

aridulis haerebant morsa labellis,

quae prius in levi fuerant exstantia filo:

ante pedes autem candentis mollia

lanae

vellera virgati custodibant calathisci.

haec tum clarisona pellentes vellera voce

talia divino

fuderunt carmine fata, 321

carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

o decus

eximium magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen, Opis carissime nato,

accipe, quod laeta tibi pandunt luce

sorores, 325

veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,

currite ducentes subtegmina, currite,

fusi.

adveniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,

quae tibi

flexanimo mentem perfundat amore, 330

languidulosque paret tecum coniungere somnos,

levia substernens

robusto bracchia collo.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus tales umquam contexit

amores,

nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles,

hostibus haud

tergo, sed forti pectore notus,

qui persaepe vago victor certamine cursus 340

flammea praevertet

celeris vestigia cervae.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet

heros,

cum Phrygii Teucro manabunt sanguine

Troicaque obsidens longinquo moenia bello, 345

periuri

Pelopis vastabit tertius heres.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

illius egregias virtutes

claraque facta

saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,

cum incultum cano solvent a vertice crinem, 350

putridaque infirmis variabunt pectora palmis.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

namque

velut densas praecerpens messor aristas

sole sub ardenti flaventia demetit arva,

Troiugenum infesto prosternet

corpora ferro. 355

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis virtutibus unda

Scamandri,

quae passim rapido diffunditur Hellesponto,

cuius iter caesis angustans corporum acervis

alta tepefaciet permixta flumina caede. 360

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda,

cum teres excelso coacervatum aggere bustum

excipiet

niveos perculsae virginis artus.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365

nam simul ac

fessis dederit fors copiam Achivis

urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,

alta Polyxenia madefient caede

sepulcra;

quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,

proiciet truncum summisso poplite corpus.

370

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores.

accipiat coniunx felici foedere divam,

dedatur cupido iam dudum nupta marito.

currite ducentes

subtegmina, currite, fusi. 375

non illam nutrix orienti luce revisens

hesterno collum poterit

circumdare filo,

anxia nec mater discordis maesta puellae

secubitu caros mittet sperare nepotes.

380

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

talia praefantes quondam felicia Pelei

carmina divino cecinerunt pectore Parcae.

praesentes namque ante domos invisere castas

heroum, et sese

mortali ostendere coetu, 385

caelicolae nondum spreta pietate solebant.

saepe pater

divum templo in fulgente revisens,

annua cum festis venissent sacra diebus,

conspexit terra centum procumbere

tauros.

saepe vagus Liber Parnasi vertice summo 390

Thyiadas effusis evantis crinibus egit,

cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes

acciperent laeti divum fumantibus aris.

saepe in

letifero belli certamine Mavors

aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia virgo 395

armatas hominum est

praesens hortata catervas.

sed postquam tellus scelere est imbuta nefando

iustitiamque omnes cupida de mente

fugarunt,

perfudere manus fraterno sanguine fratres,

destitit extinctos gnatus lugere parentes, 400

optavit genitor primaevi funera nati,

liber ut innuptae poteretur flore novercae,

ignaro mater

substernens se impia nato

impia non verita est divos scelerare penates.

omnia fanda nefanda malo permixta

furore 405

iustificam nobis mentem avertere deorum.

quare nec talis dignantur visere coetus,

nec

se contingi patiuntur lumine claro.

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti