Carme 73 - Studentville

Carme 73

Desine de quoquam quicquam bene

velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
immo etiam taedet

obestque magis;
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti