Cinea e Pirro - Studentville

Cinea e Pirro

Ad Pyrrhum, bellum contra Romanos gesturum, venit olim cineas et quaesivit quid eo bello sibi proponeret. “Victis Romanis,” respondit Pyrrhus, “facile totius Italie domini erimus”. “At postea”, quaesivit Cineas, “quid agemus?”. “Apud Italiam sicilia est, haus difficilis praeda”. “At postea?”. “Siciliae Africa manus porrigit: facilis igitur traiectus est, nec arduum erit eam quoque occupare”. “At postae?”. “Postae occupabimus Hispaniam, mox Galliam, deinde Germaniam, ac deinceps ceteras orbis terrarum regoines”. “At postea?”. “Tum denique domum remeabimus, vitamque cum amicis inter convivia degemus”.”Cur igitur”, quaesivit tunr Cineas, “iam nunc id facere non possumus, sine sanguinis profusione, cum res sis et divitiis abundemus, nec sodalium coetus nobis desint?”.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti