Costantino - Studentville

Costantino

Costantinus primo imperii tempore optimis princibus ,ultimo mediis similis fuit.Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt.Militaris gloriae appetentissimus,fortuna in bellis prospera fuit.Nam etiam Gothos post civile bellum varie profligavit,sed pacem his ad postremum dedit,ingentemque apud barbaras gentes memoriam reliquit.Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus erat;praterea adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit;sicut in nonnullos severas,primusque urbem nominis sui ad altum fastigium evexit et romae aemulam fecit.dum bellum adversus Parthos gerit,qui iam Mesopotamiam fatigabant,uno et tricesimo anno imperii,aetatis sexto et sexagesimo Nicomediae in villa publica decessit.Eius mortem etiam crinita stella inusitatae magnitudinis denuntiavit:eam graeci cometam vocant

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti