De integra agricolarum vita - Studentville

De integra agricolarum vita

Plurimae et gratissimae sunt agricolarum vitae deliciae,sed curae quoque maximae sunt.Agricolae enim diuturnis laboribus segetes uberiores reddunt et prata agrosque colunt maxime industrio et impigerrimo studio.Agricolae nonnumquam *****tiores apparent quam urbis incolae litteris et artibus, sed corpora saniora ostendunt; itaque hominum agrestium vita saluberrima est.
Agricolae profecto homines sapientissimi sunt quia supellectilem sumptuosam non optant,neque mensas dapibus nimis exquisitis appetunt.Praeterea plurimis virtutibus praediti suntatientia,constantia,abstinentia.
Apud antiquissimos Romanos viri maxime egregii,permagnis honoribus ornati,arva diligenter coluerunt;Cincinnatus,sicut omnibus notum est,post dictaturam,praeclaris laudibus ornatus,non fastidivit imperii signa deponere et ad aratrum remeare.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti