De ira, libro I, XIV - Studentville

De ira, libro I, XIV

“Non potest” inquit “fieri” Theophrastus “ut non vir bonus irascatur malis.’ Isto modo quo melior quisque, hoc iracundior erit: vide ne contra placidior solutusque adfectibus et cui nemo odio sit.
Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta conpellat? Non est autem prudentis errantis odisse; alioqui ipse sibi odio erit. Cogitet quam multa contra bonum morem faciat, quam multa ex iis quae egit veniam desiderent: iam irascetur etiam sibi. Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam. Quanto humanius mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos non persequi sed revocare! Errantem per agros ignorantia viae melius est ad adfectatum iter admovere quam expellere.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti