Dubbi sulla colpevolezza dei cristiani - Studentville

Dubbi sulla colpevolezza dei cristiani

Sollemne est

mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam

instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec

mediocriter haesitavi , sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur

paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia

cohaerentia nomini puniantur . Interim, in iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi

ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim

dubitabam, qualecumque esset quod faterentur , pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii

similis amentiae , quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Plinio il Giovane

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti