Equus Troianus - Studentville

Equus Troianus

Achivi cum per decem annos Troiam occupare non possent Epèus monitu Minervae equum mirae magnitudinis ligneum aedificavit et in eum intraverunt Menelaus Ulixes Diomedes Thessander Sthenelus Acamas Thoas Machaon Neoptolemus; et in equo scripserunt: «Danai Minervae
dono dant» castraque transportaverunt apud Tenedum. Id Troiani cum viderunt hostes fugisse putaverunt. Priamus rex ut Troiani in arcem Minervae equum ducerent imperavit feriatique magno opere ut essent edixit. Vates Cassandra autem cum diceret inesse hostes inaudita fuit. Postea equum
in arcem cum stafuissent et ipsi noclu lusu atque vino lassi obdormissent Achivi ex equo discedere potuerunt et portarum custodes occiderunt sociosque receperunt et Troiam occupaverunt.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti