Ercole e Caco - Studentville

Ercole e Caco

Evandro in Latio regnante, Hercules, fortis Iovis filius, cum ageret ex Hiberia armentum victi Geryonis, venit forte in loca quae circum Tiberim sunt et ubertate pabuli attractus, ut ex longo itinere comites et pecora recrearet, ibi sedem constituit. Tum Latinorum agros cotidie furtis infestabat Cacus, Vulcanis filius, ingentis corporis et magnarum virium pastor, qui in antro montis Aventini domicilium habebat. Cacus, cum Hercules quiesceret, eius boves noctu subduxit et, ne vestigiis furtum deprehenderetur, caudis in antrum suum iuvencas pertraxit. Sed Hercules mugitu boum fraudem detexit et latronem in spelunca corripuit atque clava percussit. Caco occiso, Evander ipse Herculi magnos honores tribuit, quod tanto malo fines eius liberaverat, et illam aram, quae etiam nunc Maxima (Massima) appellatur, consecravit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti