Eroici romani contro Porsenna - Studentville

Eroici romani contro Porsenna

Fama est Cloeliam, ut libertatem pararet sibi aliisque puellis quae in manibus Porsennae, Etruscorum regis, ceciderant, nocte intempesta e castris ipsius Porsennae fugisse et Tiberim undosum tranavisse. Cum Romam pervenisset, eam civitas magno cum honore accepit; senatus tamen, ne foedera violaret, eam ad Porsennam remisit. Rex vero, cum virginis virtutem atque audaciam multis laudibus probavisset, ei aliisque obsidibus libertatem reddidit. Eodem tempore aliud insigne virtutis et patrii amoris exemplar praebuit C.Mucius. Hic, postea Scaevola cognominatus, cum in Etruscorum castra penetravisset nec Porsennam potuisset sed scribam quendam in praetorio quiescentem trucidavisset, dexteram suam coram rege ussit ut eam ob illum errorem puniret. His factis Romanorum fortitudinem ita Porsenna reformidavit ut statim ab dosidione recesserit.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti