Esempi di clemenza - Studentville

Esempi di clemenza

Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud caudinas furcas sub iugum a samnitibus missum, nec tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem, perinde ac victorem et spolia hostium prae se ferentem venerabiliter exceperunt, protinusque consulibus insignia honoris, militibus vestem, arma, equos, commeatum benignissime praestando, et inopiam et deformitatem romanae cladis mutavereunt. Hannibal Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum lucanorum circumventum insidiis, cum summo honore sepulturae mandavit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti