Esempi eroici: Cincinnato - Studentville

Esempi eroici: Cincinnato

Spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim contra eum ipsum locum ubi nunc navalia sunt quattuor iugerum colebat agrum quae prata Quinctia vocantur. Ibi ab legatis—seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret operi certe id quod constat agresti intentus—salute data in uicem redditaque rogatus ut quod bene verteret ipsi reique publicae togatus mandata senatus audiret admiratus rogitansque ‘satin salve?’ Togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. Qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit dictatorem eum legati gratulantes consalutant in urbem vocant; qui terror sit in exercitu exponunt. Nauis Quinctio publice parata fuit transuectumque tres obuiam egressi filii excipiunt inde alii propinqui atque amici tum patrum maior pars. Ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti