Estrema difesa della libertà - Studentville

Estrema difesa della libertà

post proelium apud Pharsalum Cato cum reliquis Pompeianis in Africam recesserat, quoniam adhuc sperabat libertatem se servaturum esse. At cum eius acies profligatae sunt Thapsi anno quadragesimo sexto ante Christum natum, sensit se in victoris potestatem statim venturum esse. Tum a vita excedere statuit. Frusta amici eum incitaverunt ut Caesari se submitteret: nam dicebant posthac omnes honorifice tractaturos esse Catonem. At ille nulla ratione a proposito aversus est.Bis Phaedonem legit, in quo Plato Socratem de animi immortalitate disserentem inducit. Supremo tempore cum fidissimis amicis cenavit atque cum iisdem sermones habuit. Inde servus quidam gladium portavit qou Cato pectus sibi transfixit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti