Factorum et Dictorum Memorabilium - Studentville

Factorum et Dictorum Memorabilium

Sed ut ad Massiliensium civitatem, unde in hoc deuerticulum excessi, reuertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta sint. Horum moenia egressis uetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, quia persuasum habuerint animas hominum inmortales esse. dicerem stultos, nisi idem bracati sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit. da Valerio Massimo

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti