Fierezza di Scipione l'Africano - Studentville

Fierezza di Scipione l'Africano

Cum M.Naevius tribunus plebis accusaret Scipionem Africanum ad populum diceretque eum accepisse a rege Antiocho pecuniam ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret,tum Scipio,praefatus pauca quae dignitas vitae eius atque gloria postulabant:”Memoria,-inquit-Quirites,repeto diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum,impero vestro inimicissimum,magno proelio vici in terra Africa pacemque et claram vobis peperi victoriam.Non igitur simus adversum deos ingrati et,censo,reliquamus nebulonem hunc,eamus hinc protinus Iovi Optimo Maximo gratulatum”.Id cum dixisset,ire ad Capitolium coepit.Tum contio universa,relicto tribuno,Scipionem in Capitolium comitata(est)atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione solleoni prosecuta est.

  • Latino
  • Noctes Atticae di Aulo Gellio
  • Gellio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti