Giove: Bambino nascosto al padre (Fabulae, 138) - Studentville

Giove: Bambino nascosto al padre (Fabulae, 138)

Iovi mater fuit Rhaea, Saturni uxor. Saturnus autem omnes filios

suos
crudeliter vorabat. Rhaea igitur Iovem, vix natum, fideli ancillae secreto
commendavit. Ancilla infantem in insulam

Cretam asportavit atque in abdito
specu occultavit. Specus latus erat et profundus; saxei parietes hedera
densa erant

vestiti. Ibi multae nymphae habitabant: parvulum deum
exceperunt et in cunabulis aureis collocaverunt. Divino infanti

Amalthaea
capra dedit lac purissimum et apes benigne mel dulcissimum confecerunt.
Quotidie columbarum agmen e mari in

speluncam advolabat et ambrosiam
Saturni filio praebebat. Quotidie etiam de summis montibus devolabat
aquila magna et

sacra illa avis suavissimum nectar, deorum dearumque
potionem, infanti suppeditabat. Sic nutritus est, ut deus

immortalis,
Iuppiter.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti