I cartaginesi si preparano alla guerra - Studentville

I cartaginesi si preparano alla guerra

Cum Romani, sudente Catone, constituissent diruere, Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbe migrarentur atque sedes novas quaererent. Quod ubi Carthagine auditum est, ortus est statim ululatus ingens: clamaverunt omnes bellum gerendum esse, satiusque esse extrema omnia pati quam patriam deserere. Cum vero neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta domosque resciderunt:aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est;viri, feminae, pueri, senes simul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus est. Ancillas primo totonderunt, ut earum crinibus funes facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eundem usum contulerunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti