I costumi degli Indiani - Studentville

I costumi degli Indiani

Indi corpora usque pedes carbàso velant; soleis pedes, capita linteis vinciunt; lapilli ex auribus pendent; bracchia quoque auro colunt, quibus rebus inter populares aut nobiles aut divites emìnent. Cum rex in publicum venit, turibula argentea ministri gerunt totumque iter, per quod pergit, odoribus complent. Rex aurea lectica margaritis exornata recùbat; distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est; pone lecticam sunt armati corporisque custodes. Regia auratas columnas habet: tolas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarium visu maxime gaudent, argenteae effigies opus distinguunt. Regia accedentibus patet, cum rex capilum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Binum cubitorum sagittae sunt, quas Indi emittunt maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere onerant. Rex breviora itinera equo conficit; longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contégunt auro.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Curzio Rufo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti