I primi consoli (Breviarium, I, 9) - Studentville

I primi consoli (Breviarium, I, 9)

Hinc cnsules coepere, pro uno rege duo, hac

causa creati, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coerceret. Et placuit, ne imperium

longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles sempre essent, qui se post

annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat,

ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae, sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas.

Placuerat enim, ne quisquam in urbe remaneret, qui Tarquinius cicarentur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit, et

loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et

collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti