I terribili effetti dell'intemperanza - Studentville

I terribili effetti dell'intemperanza

Quae libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido puniendi

eius, qui videatur leasisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo exsistens, odium ira inveterata, inimicitia

ira ulcisendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis,

desiderium lidibo eius, qui nondum adsit videndi. Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est a

tota mente et a recta ratione defectio sic aversa a praescriptione ratibus, ut nullo modo appetitiones animi nec regi nec

contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat appetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque

considerata iudicia mentis; sic, huic inimcitia, intemperantia omnem animi statum inflammat, conturbat, incitat; itaque et

aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti