Il cane di Alcibiade - Studentville

Il cane di Alcibiade

Narrant Aulus Gellius in libro, qui “Noctes Atticae” inscribitur, Alcibiadem emisse septem milibus drachmarum canem quendam, insignis pulchritudinis. Adicit etiam dominum huic cani caudam amputavisse ac eum emittere solitum esse ut in viis Athenarum libere deambularet. Athenienses cum viderent beluam(animale) cotidie emitti, dominum interrogaverunt cur id faceret. Quibus respondit Alcibiades se id facere ut de cane Athenienses loquerentur, neve altrius rei de se curiosi essent. His verbis significavit ingenium vulgi nimis curiosum esse et homines de claris viris libenter male loqui. Constat(è noto) enim inter omnes saepe Athenienses cives suos tam maledicis verbis corripuisse ut Chabrias, qui praeclarus bellica laude fuit, diceret se optare semper a patria sua abesse ne civium suorum invidis linguis materiam maledicentiae praeberet.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti