Il mito di Cerere e Proserpina - Studentville

Il mito di Cerere e Proserpina

Versione tradotta del Mito di Cerere e Proseprina

Vetus est haec opinio, quae constat ex antiquissimis

Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam.Hoc ipsis Siculis ita persuasum est

ut in animis eourum insitum atque innatum esse videatur.Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum

repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam tandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in

media est insula situs, umbilicus Siciliane nominatur.Quam cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur infiammasse

(=inflammavisse) taedas iis ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omnem peragrasse

(=peragravisse) terrarum.

  • Latino
  • Verrinae di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti