Il sacrificio di due giovani cartaginesi - Studentville

Il sacrificio di due giovani cartaginesi

Cum inter

Carthaginem et Cyrénas de modo agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodem tempore iuvenes mitti et

locum, in quem hi convenjssent, fines ambobus populis haberi. At hoc pactum duo fra-tres Carthaginienses, nomine Philaeni,

violaverunt: citra constitutam horam praecurrerunt et in longius terminos promoverunt. Quod cum intellexissent Cyrenensium

iuvenes, diu de fallacia eorum questi sunt, postremo iniuriam discutère conati sunt, saevam condicionem ponentes: dixérunt se

illum finem accepturos esse, si Philaeni passi essent se ibi vivos obrùi. Tum illi, nulla inter-posita mora, corpora sua

tradiderunt, ut terra operirentur. Qui, quoniam patriae quam vitae suae terminos longiores esse statuerunt, magna cum laude

iacent, manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. Ubi sunt superbae Carthaginis alta moenia? Ubi maritima gloria incliti

portus? Ubi cunctis litori-bus terribilis classis? Ubi tot exercitus? Ubi tantus equitatus? Ubi spiritus, non contentus immenso

Africae spatio? Omnia ista Scipionibus fortunà partita est:
at Philaenorum egregii facti memoriam ne interitus quidem

patriae exstinxit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti