Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius virilis animus maligno errore fortunae muliebre corpus sortitus
est, a Sexto Tarquinio regis Superbi filio per vim stuprum pati coacta, cum gravissimis verbis iniuriam suam in concilio
necessariorum deplorasset, ferro se, quod veste tectum adtulerat, interemit causamque tam animoso interitu imperium consulare
pro regio permutandi populo Romano praebuit. Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed patricii vir
spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non pepercit: nam cum Appius Claudius decemvir filiae eius
virginis stuprum potestatis viribus fretus pertinacius expeteret, deductam in forum puellam occidit pudicaeque interemptor quam
corruptae pater esse maluit. Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanus, qui, postquam conperit
filiae suae virginitatem a paedagogo proditam Fannio Saturnino, non contentus sceleratum servum adfecisse supplicio, etiam
ipsam puellam necavit. Ita ne turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Valerio Massimo